monumenta.ch > Isidorus > 6
Isidorus, De Natura Rerum, V. De Concordia mensium. <<<     >>> VII. De temporibus.

CAPUT VI. De annis. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Annus est circuitus solis ac reditus per duodecim menses. Cuius quidem nomen figurate significat omne tempus vitae huius, sicut per Isaiam dicitur: Praedicare annum Domini acceptabilem. Quoniam non ille quo Dominus praedicavit, solus fuit acceptabilis, sed et totum tempus, iuxta quod ait Apostolus: Ecce nunc tempus acceptabile. Finem denique huius anni diem iudicii adiunxit, dicens: Praedicare annum Domini, et diem retributionis.
2 Annum autem, quasi anum, dici quidam putant, id est, circulum. Unde et annuli dicti sunt diminutive. Principium autem anni alii a bruma putant, ut populi Romani; alii ab aequinoctio verno, ut Hebraei; alii a solstitio, ut Graeci; alii ab autumno, ut Aegyptii. Annum autem sapientes huius mundi partim civilem, partim naturalem, partim magnum esse dixerunt. Civilis annus est, qui in unius astri recursu per menses duodecim terminatur.
3 Annus naturalis est, cum se soli luna supponit, ut inter orbem solis et oculos nostros media facta, tenebras totius efficiat solis, quod dicitur eclipsis; cuius ratio diutius obscura fuit, sed a Milesio quodam philosopho exposita est. Annus magnus dicitur, quo omnia sidera certis temporibus, numerisque completis, ad suum locum vel ordinem revertuntur. Quem annum antiqui sexcentesimo anno finiri, vel adimpleri dixerunt.
4 Solstitialis annus est, cum sol, expleto per omnia signa circuitu, in id unde principium cursus sui sumpsit recurrit; ipse est solaris annus, vel civilis, qui diebus CCCLXV peragitur. Annus lunaris communis est, qui per XII lunares menses decurrit, id est, dies CCCLIV. Annus embolismus est qui lunas XIII et dies CCCLXXXIV habere monstratur, in quo anno longius dies Paschae protenditur. Annus bissextilis est in quo unius diei per quadriennium ex quadrantis ratione summa colligitur. Annus iubilaeus est remissionis, qui septenis annorum hebdomadibus, id est, XLIX annis texitur, in quo iuxta legem clangebantur tubae, et ad omnes revertebatur antiqua possessio.
5 Olympias autem est apud Graecos annus quartus, ab Olympio agone, qui venit transactis annis quatuor. In quibus finem sortitur agonis tempus, propter quadriennii cursum solis, et propterea quod singulis annis trium horarum consumptione in quadriennium dies unus completur. Hoc tempore mittebant circum civitates admonere, ut non solum undique, sed etiam ab omni genere, omnique aetate et sexu conveniretur.
6 Lustrum quinquennii tempus est apud Romanos. Dictum autem lustrum, quia census per quinquennium in republica agebatur. Deinde post per actum censum, sacrificio facto, urbs Roma lustrabatur. Indictiones Romani invenerunt, quae per singulos annos usque ad quintum decimum venientes, rursus ad primi anni principium revolvuntur.
7 Aera quoque Caesaris Augusti tempore posita est. Dicta autem aera, ex quo orbis aes reddere professus est Romano populo. Aera a die Kalendarum Ianuariarum accrescit. Bissextus autem, a sexto Kalendas Martii usque ad diem pridie Kalendarum, in lunae cursu apponitur. Annus Aegyptiorum sine bissexto habet initium quarto Kalendas Septembris, cum bissexto autem a tertio Kalendarum suprascriptarum.